monumenta.ch > Hieronymus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 18
XVI. MANSIO. Et profecti de Rethma, castra metati sunt in Remmon Phares . Sexta decima Mansio est, quae interpretatur Graeco sermone ῥοιᾶς ἀποκοπὴ, Latine, mali punici divisio, quod alii malum granatum vocant. Cuius arboris fructus in Scriptura dupliciter accipitur: aut in Ecclesiae gremio, quae omnem turbam credentium suo cortice tegit: aut in varietate et consonantia virtutum, iuxta illud quod scriptum est: Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una : sicque divisi sunt singuli gradus, ut omnes eadem compage teneantur.